- LONGA Villa
- LONGA Villalocus Galliae, ad fluv. Sedam la Sie, in Caletis et dioec. Rotomagensi, ab urbe Rotomago 7. leuc. vetere Eccl. s. Fidis, quae Prioratus est Benedictinorum, ac tit. Ducatûs illustris, vulgo Longueville. item in Campania Remensi, ac pago Porcensi, quae inter villas ad Remense Monasterium S. Remigii pertinentes numeratur. Item in saltu Briegio, inter Pruvinum et Braium, Sequanae adpositum. Item in pago Tardanensi. Longevilla. Vide Hadr. Vales. Not. Gall. De prima: Lineae huius Ducalis auctor Ioh. fuit Aurelianensis C. Dunensis, Lud. Ducis Aure lianensis fil. naturalis, sub Car. VII. Galliae Rege rebus contra Anglos gestis clarissimus. Ex huius posteris Franciscus Aurelianensis C. de Dunois et Longueville, Defunctus A. C. 1491. ex Agnete (filia Lud. Ducis Sabaudiae) genuit Lud. Aurelianensem Ducem Longae Villae; cui nupta Iohanna roetelana (filia Phil. March. Hochbergio-Badensis Com. Roetelani C. de Neufchastel, et Mariae Sabaudae filiae Amadei Ducis) attulit comitatum Novocastrensem s. de Neufchastel, in Helvetia, Germ. Welsch- Nevenburg, tum dominium S. Geogrii in burgundia et praetensionem in Princip. Arausionensem. Idem vero cum ex pactis dotalibus, A. C. 1476. initis per Rudolphum VIII. Phil. Patrem, et A. C. 1486. a Phil. ipso iuramento confirmatis, Matiae Sabaudae eiusque liberis maribus aut femellis, donationis titulo propter nuptias, debitam successionem ditionum reliquarum, inprimis Roetelanum dominium, Susenbergam et Badae-villam sibi vindicaret, in Camera Spirensi iure disceptatum, sed penes Badenses, qui 250000. secundum alios, 225000. aureos Lud. ut omni iure pretenso cederet, numerârunt A. C. 581. mansit possessio: Longavilleis tamen titulum Marchionis Roetelani ad hunc usque diem servantibus. Obiit autem Lud. praefatus, A. C. 1516. Pater ex Iohanna (quae Decessit A. C. 1543.) Francisci Aureliani March. Roetelani: qui Defunctus A. C. 1548. ex Iacoba Rohanaea (filia Car. de Rohan Dn. de Gie) reliquit fil. Leonorum Aurelianensem Duc. Longaevillanum: quo (Obiit is A. C. 1573.) et Mariâ Borboniâ (filiâ Francisci Borbonii Com. de S. Paul, Francisco Borbonio Com. Vindocinensi geniti) natus Henr. I d'Orleans Dux de Longueville, Fato functus est A. C. 1595. superstite, ex CAtharina Gonzagea (filia Lud. Ducis Nivernii) filio Henr. II. d'Orleans Duce de Longueville, qui Regis ad Pacificationem Monasterio/ Osnabrugensem Legatus, Obiit A. C. 1663. Pater, ex Maria Anna Genoveva Borbonia (filia Henr. Principis Condei) Ioh. Lud. Ducis de Longueville (nat. A. C. 1646.) Carolae Luisae (nat. A. C. 1647.) et Car. Paris Com. de S. Paul, qui nat. A. C. 1649. in obsidione arcis Sehenckianae periit, A. C. 1672. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Europ. Parte I. p. 153.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.